r/latin Feb 14 '25

Latin-Only Discussion Amor latinitatis

Dicitur Latinum mortuum esse; immo vero Latinum in corde meo et vestro vivit atque exsistit. Nondum rectissime loquor, sed omnibus diebus artem meam loquendi meliorem facere conor. Amor meus erga hanc linguam ingens est. Latine colloqui, scribere, legere, audire, vivere, amare, somniare pergamus! Quisquis sermonem Latinum amat, vivat! Florentes sint studentes Latini, beati sint!

Haec lingua culturae est, lingua melior omnium linguarum.

55 Upvotes

13 comments sorted by

View all comments

Show parent comments

2

u/Key_Depth5412 Feb 23 '25

Quomodo adhuc discis latine? An pelliculas apud YouTube intueris an libris uteris?

2

u/LvFnds Feb 23 '25

Praecipuē prīmō scholāque discō. Sed iam novōs nōn discō, quia vim tempusque mihi dēsum.

1

u/Key_Depth5412 Feb 25 '25

Intellego, spero ut possis latine denuo discere et linguae studere. Puto te menda fecisse: dicitur “quia vis tempusque mihi desunt”