Plane deridetis quidquid etiam redoleat motum revivalisticum. Itaque aperiamus quomodo et cur Latinitas Americana operetur, intellegendo fore ut omnis grex inertiōrum ex cavernīs prorepant ad irridendum, ad subnotandum, ad subsannandum.
America simili scaena temporali atque Roma movetur. Immo ipsa saepe se ex Republica Romana formam sumpsisse gloriatur. Donaldus Trumpus est imāgō Tiberii Gracchi. Uterque populī patronus sese ostendit, rectus sed fractus, tamen intra systema operatus est et ob id assidue oppugnatus. Ron Desantis Sullae respondet. Hic parallelismus vix indiget expositione. Uterque regum sanguinem effudit ut Rem publicam aedificaret; uterque in finibus pugnavit et casu factus est Imperator. Duo bella cruentissima secuta sunt. Ambae res publicae factae sunt potentiae superbae, sed mox luxui, corruptelæ, et superproductioni nobilium ceciderunt. Unus monarcha factus est alio nomine; alter eo properat.
Quomodo ergo Latinitas haec omnia contingit? Latinitas est sola lingua quae potest imperium loqui et simul sacrum efficere. Sola est lingua quae Anglicam, Hispanicam, Francogallicam, Germanicamque combibere potest sub uno vexillo tam civitatis quam barbariae. Est lingua imperii, et imperat ut cives sint Civēs Americanī.
Civis Americanus non simpliciter est quisquis in America natus est; sed est incarnatio ipsius spiritūs Americanī. Est personificatio Mandati Legis. Civis Americanus est ille qui vexillum stellatum in pugnam portat et pro iure, pro libertate, pro honore moritur. Civis Americanus est qui rubrum, album, et caeruleum sanguinem fundit ut filii eius in meliore orbe crescant quam ipse. Ut pacem et prosperitatem cognoscant.
Hac de causa dicimus: Latinitas est Lingua Imperii Americanī.
Nova Roma Resurget!
PS: MODS! According to your rules, discussion on other topics are allowed if it's IN LATIN! Stop being intellectually dishonest.